Mosaico decorativo

Fondare 1170 Risultati per: Mihi

  • cumque transissent quadraginta dies et totidem noctes dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas tabulas fœderis (Liber Deuteronomii 9, 11)

  • dixitque mihi surge et descende hinc cito quia populus tuus quos eduxisti de Ægypto deseruerunt velociter viam quam demonstrasti eis feceruntque sibi conflatile (Liber Deuteronomii 9, 12)

  • scripsitque in tabulis juxta id quod prius scripserat verba decem quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi (Liber Deuteronomii 10, 4)

  • reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quæ hucusque ibi sunt sicut mihi præcepit Dominus (Liber Deuteronomii 10, 5)

  • dixitque mihi vade et præcede populum ut ingrediatur et possideat terram quam juravi patribus eorum ut traderem eis (Liber Deuteronomii 10, 11)

  • et ait Dominus mihi bene omnia sunt locuti (Liber Deuteronomii 18, 17)

  • et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)

  • loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)

  • non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obœdivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut præcepisti mihi (Liber Deuteronomii 26, 14)

  • mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quæ tuis videbis oculis (Liber Deuteronomii 28, 67)

  • cumque audierit verba juramenti hujus benedicat sibi in corde suo dicens pax erit mihi et ambulabo in pravitate cordis mei et adsumat ebria sitientem (Liber Deuteronomii 29, 19)

  • et dixit ad eos centum viginti annorum sum hodie non possum ultra egredi et ingredi præsertim cum et Dominus dixerit mihi non transibis Jordanem istum (Liber Deuteronomii 31, 2)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina