Fondare 1170 Risultati per: Mihi
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt (Liber Numeri 18, 23)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israël non introducetis hos populos in terram quam dabo eis (Liber Numeri 20, 12)
obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 21, 22)
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)
respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar (Liber Numeri 22, 18)
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus (Liber Numeri 22, 19)
respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem (Liber Numeri 22, 29)
dixitque Balaam ad Balac ædifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos ejusdemque numeri arietes (Liber Numeri 23, 1)
dixitque Balaam ad Balac sta paulisper juxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi (Liber Numeri 23, 3)
et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem (Liber Numeri 23, 26)
dixit ei Balaam ædifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos ejusdemque numeri arietes (Liber Numeri 23, 29)
si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero præterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar (Liber Numeri 24, 13)