Fondare 1224 Risultati per: Mensura Promissa Terra
et ascendit David et viri ejus et agebant prædas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Ægypti (Liber I Samuelis 27, 8)
Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israël et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra (Liber I Samuelis 28, 3)
et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)
dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (Liber I Samuelis 28, 13)
dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit (Liber I Samuelis 28, 14)
qui rennuit et ait non comedam cœgerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum (Liber I Samuelis 28, 23)
qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthim et de terra Juda (Liber I Samuelis 30, 16)
rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)
quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quæram sanguinem ejus de manu vestra et auferam vos de terra (Liber II Samuelis 4, 11)
neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israël de terra Ægypti usque in diem hanc sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio (Liber II Samuelis 7, 6)
et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti et interfeci universos inimicos tuos a facie tua fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra (Liber II Samuelis 7, 9)