Fondare 69 Risultati per: Medium

  • cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus (Liber II Samuelis 3, 27)

  • tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi (Liber I Regum 6, 6)

  • ostium lateris medii in parte erat domus dexteræ et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium (Liber I Regum 6, 8)

  • in die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium et adipem pacificorum quia altare æreum quod erat coram Domino minus erat et capere non poterat holocausta et sacrificium et adipem pacificorum (Liber I Regum 8, 64)

  • sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi et omne vulgus terræ et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium portæ superioris in domum regis et conlocaverunt eum in solio regali (Liber II Paralipomenon 23, 20)

  • et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum projecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas (Liber Nehemiae 9, 11)

  • quis revelavit faciem indumenti ejus et in medium oris ejus quis intrabit (Liber Iob 41, 4)

  • qui emittis fontes in convallibus inter medium montium pertransibunt aquæ (Liber Psalmorum 103, 10)

  • et duxit Israël per medium ejus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber Psalmorum 135, 14)

  • et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quæ volebat et de inhabitantibus Judæam et Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 3, 34)

  • et ædificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant (Liber I Maccabaeorum 12, 36)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina