Fondare 69 Risultati per: Medium

  • dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo quod habeat medium mensuræ hin (Liber Numeri 15, 9)

  • profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Ætham castrametati sunt in Mara (Liber Numeri 33, 8)

  • et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum ejus et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non ædificabitur amplius (Liber Deuteronomii 13, 16)

  • vos enim nostis ut habitaverimus in terra Ægypti et quomodo transierimus per medium nationum quas transeuntes (Liber Deuteronomii 29, 16)

  • præcepitque Josue principibus populi dicens transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite (Liber Iosue 1, 10)

  • quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc juramento quo adiurasti nos (Liber Iosue 2, 20)

  • quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium (Liber Iosue 3, 2)

  • et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)

  • vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)

  • dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)

  • et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina