Mosaico decorativo

Fondare 636 Risultati per: Manu

  • at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur (Liber II Paralipomenon 34, 16)

  • et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Mosi facere præparate (Liber II Paralipomenon 35, 6)

  • et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum (Liber II Paralipomenon 35, 11)

  • postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum ejus transtulit in Babylonem (Liber Esdrae 5, 12)

  • a facie enim regis et septem consiliatorum ejus missus es ut visites Judæam et Hierusalem in lege Dei tui quæ est in manu tua (Liber Esdrae 7, 14)

  • tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)

  • et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)

  • promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via (Liber Esdrae 8, 31)

  • quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est juxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua (Liber Esdrae 9, 11)

  • et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida (Liber Nehemiae 1, 10)

  • ædificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium (Liber Nehemiae 4, 17)

  • et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistulam habebat in manu scriptam hoc modo (Liber Nehemiae 6, 5)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina