Fondare 636 Risultati per: Manu
omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris (Liber I Paralipomenon 28, 19)
tuæ divitiæ et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium (Liber I Paralipomenon 29, 12)
quis ego et quis populus meus ut possimus hæc tibi universa promittere tua sunt omnia et quæ de manu tua accepimus dedimus tibi (Liber I Paralipomenon 29, 14)
Domine Deus noster omnis hæc copia quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia (Liber I Paralipomenon 29, 16)
Semejas autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Juda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac dixitque ad eos hæc dicit Dominus vos reliquistis me et ego reliqui vos in manu Sesac (Liber II Paralipomenon 12, 5)
fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum (Liber II Paralipomenon 13, 16)
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Juda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriæ et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 7)
nonne Æthiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tua (Liber II Paralipomenon 16, 8)
confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat factæque sunt ei infinitæ divitiæ et multa gloria (Liber II Paralipomenon 17, 5)
congregavitque rex Israël prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 5)
omnesque prophetæ similiter prophetabant atque dicebant ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 11)
ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in cælo et dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere (Liber II Paralipomenon 20, 6)
