Fondare 3552 Risultati per: Man
et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros (Liber Iudicum 15, 16)
cumque hæc canens verba conplesset projecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillæ (Liber Iudicum 15, 17)
sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum (Liber Iudicum 15, 18)
quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio præstolantes ut facto mane exeuntem occiderent (Liber Iudicum 16, 2)
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt adsumpta pecunia quam promiserant (Liber Iudicum 16, 18)
et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras (Liber Iudicum 16, 23)
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)
descendentes autem fratres ejus et universa cognatio tulerunt corpus ejus et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue judicavitque Israël viginti annis (Liber Iudicum 16, 31)
reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi (Liber Iudicum 17, 3)
qui ædiculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos (Liber Iudicum 17, 5)
mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et quæ ad victum necessaria sunt (Liber Iudicum 17, 10)
adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis (Liber Iudicum 17, 11)