Fondare 422 Risultati per: Lud
fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israël in eo et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam (Liber Iudicum 8, 27)
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset (Liber Iudicum 13, 16)
lætantesque per convivia sumptis jam epulis præceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas (Liber Iudicum 16, 25)
domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson (Liber Iudicum 16, 27)
reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi (Liber Iudicum 17, 3)
nolebant adquiescere sermonibus ejus quod cernens homo eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane (Liber Iudicum 19, 25)
nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi (Liber I Samuelis 6, 7)
loquimini de me coram Domino et coram christo ejus utrum bovem cujusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cujusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis (Liber I Samuelis 12, 3)
et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israël a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te (Liber I Samuelis 15, 28)
adsumens autem David caput Philisthei adtulit illud in Hierusalem arma vero ejus posuit in tabernaculo suo (Liber I Samuelis 17, 54)
et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia (Liber I Samuelis 18, 7)
faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David (Liber I Samuelis 28, 17)