Fondare 8031 Risultati per: Ló
judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 3, 8)
sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt (Liber Sapientiae 3, 11)
maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quæ non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum (Liber Sapientiae 3, 13)
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)
bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quæ non concidat radix sapientiæ (Liber Sapientiae 3, 15)
et si quidem longæ vitæ erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum (Liber Sapientiae 3, 17)
et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem (Liber Sapientiae 3, 18)
multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt (Liber Sapientiae 4, 3)
confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti (Liber Sapientiae 4, 5)
condemnat autem justus mortuus vivos impios et juventus celerius consummata longam vitam iniusti (Liber Sapientiae 4, 16)
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)
videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit (Liber Sapientiae 4, 18)