Mosaico decorativo

Fondare 8031 Risultati per: Ló

  • surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius (Canticum Canticorum 4, 16)

  • expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos (Canticum Canticorum 5, 3)

  • pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi (Canticum Canticorum 5, 6)

  • oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima (Canticum Canticorum 5, 12)

  • averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad (Canticum Canticorum 6, 4)

  • descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica (Canticum Canticorum 6, 10)

  • dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum (Canticum Canticorum 7, 8)

  • mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea (Canticum Canticorum 7, 12)

  • adprehendam te et ducam in domum matris meæ ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum (Canticum Canticorum 8, 2)

  • quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua (Canticum Canticorum 8, 5)

  • soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostræ in die quando adloquenda est (Canticum Canticorum 8, 8)

  • vinea fuit Pacifico in ea quæ habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu ejus mille argenteos (Canticum Canticorum 8, 11)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina