Fondare 224 Risultati per: Judicio justitiam

  • credidit Domino et reputatum est ei ad justitiam (Liber Genesis 15, 6)

  • scio enim quod præcepturus sit filiis suis et domui suæ post se ut custodiant viam Domini et faciant justitiam et judicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum (Liber Genesis 18, 19)

  • non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)

  • non declinabis in judicio pauperis (Liber Exodus 23, 6)

  • tunc sacerdotis judicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est (Liber Leviticus 13, 15)

  • nolite facere iniquum aliquid in judicio in regula in pondere in mensura (Liber Leviticus 19, 35)

  • ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)

  • judices et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas ut judicent populum justo judicio (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 24, 13)

  • qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in judicio et ambulatis in via loquimini (Liber Iudicum 5, 10)

  • nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris (Liber I Samuelis 12, 7)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina