Fondare 224 Risultati per: Judicio justitiam

  • et regnavit David super omnem Israël faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo (Liber II Samuelis 8, 15)

  • retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi (Liber II Samuelis 22, 21)

  • et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum (Liber II Samuelis 22, 25)

  • tu exaudies in cælo et facies et judicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput ejus justificansque justum et retribuens ei secundum justitiam suam (Liber I Regum 8, 32)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti et posuit te super thronum Israël eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam (Liber I Regum 10, 9)

  • eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent justitiam coram me et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus (Liber I Regum 11, 33)

  • regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • tu audies de cælo et facies judicium servorum tuorum ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris justum retribuens ei secundum justitiam suam (Liber II Paralipomenon 6, 23)

  • sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israël et vult servare eum in æternum idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam (Liber II Paralipomenon 9, 8)

  • convertimini itaque peccatores et facite justitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam (Liber Thobis 13, 8)

  • neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri (Liber Iob 9, 32)

  • saltim nunc intellegite quia Deus non æquo judicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit (Liber Iob 19, 6)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina