Fondare 601 Risultati per: Juda

  • obpugnantes ergo filii Juda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem (Liber Iudicum 1, 8)

  • filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Juda in desertum sortis ejus quod est ad meridiem Arad et habitaverunt cum eo (Liber Iudicum 1, 16)

  • fuitque Dominus cum Juda et montana possedit nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant (Liber Iudicum 1, 19)

  • igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)

  • dixeruntque ad eos de tribu Juda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quæ in nos operatus est (Liber Iudicum 15, 10)

  • descenderunt ergo tria milia virorum de Juda ad specum silicis Ætham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis (Liber Iudicum 15, 11)

  • fuit quoque alter adulescens de Bethleem Juda et cognatione ejus eratque ipse Levites et habitabat ibi (Liber Iudicum 17, 7)

  • interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum de Bethleem Juda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse perspexero (Liber Iudicum 17, 9)

  • fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Juda (Liber Iudicum 19, 1)

  • qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)

  • in diebus unius judicis quando judices præerant facta est fames in terra abiitque homo de Bethleem Juda ut peregrinaretur in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis (Liber Ruth 1, 1)

  • ipse vocabatur Helimelech uxor ejus Nœmi e duobus filiis alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Juda ingressique regionem moabitidem morabantur ibi (Liber Ruth 1, 2)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina