Mosaico decorativo

Fondare 2335 Risultati per: Israel Censu

  • fœdus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto fœdere quod habes cum Baasa rege Israël facias eum a me recedere (Liber II Paralipomenon 16, 3)

  • quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (Liber II Paralipomenon 16, 4)

  • opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 16, 11)

  • regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo et invaluit contra Israël (Liber II Paralipomenon 17, 1)

  • sed in Deo patris sui et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël (Liber II Paralipomenon 17, 4)

  • dixitque Ahab rex Israël ad Josaphat regem Juda veni mecum in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • congregavitque rex Israël prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis (Liber II Paralipomenon 18, 5)

  • et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Jembla (Liber II Paralipomenon 18, 8)

  • porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)

  • at ille ait vidi universum Israël dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace (Liber II Paralipomenon 18, 16)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina