Mosaico decorativo

Fondare 2335 Risultati per: Israel Censu

  • num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum ipsi et filiis ejus pactum salis (Liber II Paralipomenon 13, 5)

  • ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes ejus qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israël nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit (Liber II Paralipomenon 13, 12)

  • omnesque viri Juda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum (Liber II Paralipomenon 13, 16)

  • percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege (Liber II Paralipomenon 15, 3)

  • cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël et quæsierint eum repperient (Liber II Paralipomenon 15, 4)

  • congregavitque universum Juda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israël videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo (Liber II Paralipomenon 15, 9)

  • si quis autem inquit non quæsierit Dominum Deum Israël moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem (Liber II Paralipomenon 15, 13)

  • excelsa autem derelicta sunt in Israël attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus (Liber II Paralipomenon 15, 17)

  • anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina