Fondare 51 Risultati per: Intelligentia Veritas
prope es tu Domine et omnes viæ tuæ veritas (Liber Psalmorum 118, 151)
principium verborum tuorum veritas et in æternum omnia judicia justitiæ tuæ (Liber Psalmorum 118, 160)
et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et judicium transgressi sunt enim constitutum et jusiurandum quod juraverunt (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui (Liber Proverbiorum 3, 3)
errant qui operantur malum misericordia et veritas præparant bona (Liber Proverbiorum 14, 22)
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus (Liber Proverbiorum 20, 28)
volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
et dixit Ezechias ad Isajam bonum verbum Domini quod locutus est et dixit fiat tantum pax et veritas in diebus meis (Liber Isaiae 39, 8)
et conversum est retrorsum judicium et justitia longe stetit quia corruit in platea veritas et æquitas non potuit ingredi (Liber Isaiae 59, 14)
et facta est veritas in oblivione et qui recessit a malo prædæ patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis ejus quia non est judicium (Liber Isaiae 59, 15)
Robur autem datum est ei contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur. (Prophetia Danielis 8, 12)
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione. (Prophetia Danielis 10, 1)