Fondare 1758 Risultati per: Ima
vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua (Liber Psalmorum 55, 9)
quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium (Liber Psalmorum 55, 13)
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas (Liber Psalmorum 56, 2)
et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittæ et lingua eorum gladius acutus (Liber Psalmorum 56, 5)
laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma (Liber Psalmorum 56, 7)
quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes (Liber Psalmorum 58, 4)
Deus locutus est in sancto suo lætabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor (Liber Psalmorum 59, 8)
nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum (Liber Psalmorum 61, 2)
verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea (Liber Psalmorum 61, 6)
Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea (Liber Psalmorum 62, 2)
sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum (Liber Psalmorum 62, 6)
adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua (Liber Psalmorum 62, 9)