Fondare 1758 Risultati per: Ima
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei (Liber Psalmorum 41, 6)
Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico (Liber Psalmorum 41, 7)
quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus (Liber Psalmorum 41, 12)
quare tristis es anima mea et quare conturbas me (Liber Psalmorum 42, 5)
nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die æstimati sumus sicut oves occisionis (Liber Psalmorum 43, 22)
quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster (Liber Psalmorum 43, 25)
verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum acceperit me diapsalma (Liber Psalmorum 48, 16)
quia anima ejus in vita ipsius benedicetur confitebitur tibi cum benefeceris ei (Liber Psalmorum 48, 19)
hæc fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam (Liber Psalmorum 49, 21)
quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quæsierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma (Liber Psalmorum 53, 5)
redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum (Liber Psalmorum 54, 19)
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam (Liber Psalmorum 55, 7)