Fondare 264 Risultati per: Ignis caeli
Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 21)
nam iussio regis urgebat fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. (Prophetia Danielis 3, 22)
Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. (Prophetia Danielis 3, 23)
Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait (Prophetia Danielis 3, 25)
quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caëli, et sicut arenam, quæ est in littore maris (Prophetia Danielis 3, 36)
Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)
et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. (Prophetia Danielis 3, 50)
Benedictus es in firmamento caëli et laudabilis et gloriosus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 56)
Benedicite caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 59)
Benedicite stellæ caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 63)
Benedicite ignis, et æstus Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 66)
Benedicite omnes volucres caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 80)