Fondare 264 Risultati per: Ignis caeli

  • et evulsa est in ira in terramque projecta et ventus urens siccavit fructum ejus marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus ignis comedit eam (Prophetia Ezechielis 19, 12)

  • et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • ut quærerent misericordiam a facie Dei caëli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)

  • Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est et benedixit Daniel Deum caëli, (Prophetia Danielis 2, 19)

  • Tu rex regum es et Deus caëli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi (Prophetia Danielis 2, 37)

  • et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri volucres quoque caëli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit tu es ergo caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caëli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur comminuet autem, et consumet universa regna hæc et ipsum stabit in æternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 6)

  • si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 11)

  • Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? (Prophetia Danielis 3, 15)

  • Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)

  • Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 20)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina