Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel
rursumque ædificabo te et ædificaberis virgo Israël adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium (Liber Ieremiae 31, 4)
quia hæc dicit Dominus exultate in lætitia Jacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israël (Liber Ieremiae 31, 7)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)
et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos (Liber Ieremiae 31, 17)
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israël revertere ad civitates tuas istas (Liber Ieremiae 31, 21)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiæ mons sanctus (Liber Ieremiae 31, 23)
ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum (Liber Ieremiae 31, 27)
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum (Liber Ieremiae 31, 31)
sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 33)
si defecerint leges istæ coram me dicit Dominus tunc et semen Israël deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus (Liber Ieremiae 31, 36)
hæc dicit Dominus si mensurari potuerint cæli sursum et investigari fundamenta terræ deorsum et ego abiciam universum semen Israël propter omnia quæ fecerunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 31, 37)
et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ in oculis Anamehel patruelis mei et in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris (Liber Ieremiae 32, 12)