Mosaico decorativo

Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël omni transmigrationi quam transtuli de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 4)

  • hæc enim dicit Dominus exercituum Deus Israël non vos inducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum et divini vestri et ne adtendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis (Liber Ieremiae 29, 8)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ad Ahab filium Culia et ad Sedeciam filium Maasiæ qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et percutiet eos in oculis vestris (Liber Ieremiae 29, 21)

  • pro eo quod fecerint stultitiam in Israël et mœchati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum judex et testis dicit Dominus (Liber Ieremiae 29, 23)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Hierusalem et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens (Liber Ieremiae 29, 25)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël dicens scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te in libro (Liber Ieremiae 30, 2)

  • ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)

  • et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam (Liber Ieremiae 30, 4)

  • tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet (Liber Ieremiae 30, 10)

  • et erunt filii ejus sicut a principio et cœtus ejus coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum (Liber Ieremiae 30, 20)

  • in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israël et ipsi erunt mihi in populum (Liber Ieremiae 31, 1)

  • hæc dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israël (Liber Ieremiae 31, 2)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina