Mosaico decorativo

Fondare 3413 Risultati per: Filii Israel

  • tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur (Liber Thobis 6, 21)

  • filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum (Liber Thobis 8, 5)

  • et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israël quia non contigit nobis quemadmodum putabamus (Liber Thobis 8, 17)

  • et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)

  • et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)

  • dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)

  • ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)

  • et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a dæmonio liberarem (Liber Thobis 12, 14)

  • confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)

  • prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)

  • et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israël (Liber Thobis 14, 9)

  • audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quæ sunt placita illi (Liber Thobis 14, 10)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina