Encontrados 3413 resultados para: Filii Israel
tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur (Liber Thobis 6, 21)
filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quæ ignorant Deum (Liber Thobis 8, 5)
et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israël quia non contigit nobis quemadmodum putabamus (Liber Thobis 8, 17)
et dixit benedicat te Dominus Deus Israël quia filius es viri optimi et justi et timentis Deum et elemosynas facientis (Liber Thobis 9, 9)
et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in sæcula sæculorum (Liber Thobis 9, 11)
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)
ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii ejus et omnes familiæ et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo (Liber Thobis 11, 18)
et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a dæmonio liberarem (Liber Thobis 12, 14)
confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)
prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)
et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israël (Liber Thobis 14, 9)
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quæ sunt placita illi (Liber Thobis 14, 10)