Fondare 4218 Risultati per: Eum
ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris (Liber Iob 10, 6)
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti (Liber Iob 10, 10)
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum (Liber Iob 10, 12)
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum (Liber Iob 10, 20)
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas (Liber Iob 11, 13)
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim justi simplicitas (Liber Iob 12, 4)
abundant tabernacula prædonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Liber Iob 12, 6)
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur (Liber Iob 12, 16)
balteum regum dissolvit et præcingit fune renes eorum (Liber Iob 12, 18)
audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris (Liber Iob 13, 17)
posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti (Liber Iob 13, 27)
et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in judicium (Liber Iob 14, 3)