Fondare 4218 Risultati per: Eum
nonne tu vallasti eum ac domum ejus universamque substantiam per circuitum operibus manuum ejus benedixisti et possessio illius crevit in terra (Liber Iob 1, 10)
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini (Liber Iob 1, 12)
in omnibus his non peccavit Job neque stultum quid contra Deum locutus est (Liber Iob 1, 22)
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)
igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur (Liber Iob 2, 11)
cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum (Liber Iob 2, 12)
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)
obscurent eum tenebræ et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine (Liber Iob 3, 5)
viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris (Liber Iob 3, 23)
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum (Liber Iob 5, 8)
quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me (Liber Iob 6, 4)
nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus ejus (Liber Iob 7, 10)