Fondare 944 Risultati per: Erit
propterea vivo ego dicit Dominus exercituum Deus Israël quia Moab ut Sodoma erit et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi salis et desertum usque in æternum reliquiæ populi mei diripient illos residui gentis meæ possidebunt eos (Prophetia Sophoniae 2, 9)
reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat (Prophetia Sophoniae 3, 13)
ascendite in montem portate lignum et ædificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus (Prophetia Aggaei 1, 8)
verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere (Prophetia Aggaei 2, 6)
magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem dicit Dominus exercituum (Prophetia Aggaei 2, 10)
et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos (Prophetia Zachariae 6, 13)
et qui procul sunt venient et ædificabunt in templo Domini et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri (Prophetia Zachariae 6, 15)
hæc dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis numquid in oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum (Prophetia Zachariae 8, 6)
sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et cæli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi hujus universa hæc (Prophetia Zachariae 8, 12)
et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Juda et domus Israël sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestræ (Prophetia Zachariae 8, 13)
hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite (Prophetia Zachariae 8, 19)
et auferam sanguinem ejus de ore ejus et abominationes ejus de medio dentium ejus et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Juda et Accaron quasi Jebuseus (Prophetia Zachariae 9, 7)
