Fondare 944 Risultati per: Erit
dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)
et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit (Liber I Samuelis 26, 9)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)
nec audiet vos quisquam super sermone hoc æqua enim pars erit descendentis ad prœlium et remanentis ad sarcinas et similiter divident (Liber I Samuelis 30, 24)
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum (Liber II Samuelis 7, 14)
et fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam et thronus tuus erit firmus jugiter (Liber II Samuelis 7, 16)
et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)
et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii (Liber II Samuelis 15, 14)
et respondit Ethai regi dicens vivit Dominus et vivit dominus meus rex quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex sive in morte sive in vita ibi erit servus tuus (Liber II Samuelis 15, 21)
et reducam universum populum quomodo omnis reverti solet unum enim virum tu quæris et omnis populus erit in pace (Liber II Samuelis 17, 3)
porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem (Liber II Samuelis 18, 18)