Fondare 2334 Risultati per: Enim
sanguis enim ejus in medio ejus est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere (Prophetia Ezechielis 24, 7)
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius juxta aquas multas (Prophetia Ezechielis 31, 7)
in medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus in circuitu ejus sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt (Prophetia Ezechielis 32, 25)
cum enim recesserit justus a justitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis (Prophetia Ezechielis 33, 18)
et cum venerit quod prædictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos (Prophetia Ezechielis 33, 33)
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)
vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)
et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum (Prophetia Ezechielis 41, 24)
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columnæ atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis a terra (Prophetia Ezechielis 42, 6)
et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quæ sunt ante ædificium separatum hæc sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est (Prophetia Ezechielis 42, 13)
erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israël ego enim possessio eorum (Prophetia Ezechielis 44, 28)
et convertit me ad portam domus et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris (Prophetia Ezechielis 47, 1)