Fondare 2974 Risultati per: End
commendo autem vobis Phœbem sororem nostram quæ est in ministerio ecclesiæ quæ est Cenchris (Epistula ad Romanos 16, 1)
rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula præter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis (Epistula ad Romanos 16, 17)
sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quæ præparavit Deus his qui diligunt illum (Epistula I ad Corinthios 2, 9)
sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus (Epistula I ad Corinthios 4, 9)
sed frater cum fratre judicio contendit et hoc apud infideles (Epistula I ad Corinthios 6, 6)
esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus (Epistula I ad Corinthios 8, 8)
videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmibus (Epistula I ad Corinthios 8, 9)
numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi (Epistula I ad Corinthios 9, 4)
numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum ejus non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat (Epistula I ad Corinthios 9, 7)
an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
