Fondare 1781 Risultati per: Eam
regina austri surget in judicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam (Evangelium secundum Matthaeum 12, 44)
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quæ habuit et emit eam (Evangelium secundum Matthaeum 13, 46)
dicebat enim illi Johannes non licet tibi habere eam (Evangelium secundum Matthaeum 14, 4)
sinite illos cæci sunt duces cæcorum cæcus autem si cæco ducatum præstet ambo in foveam cadunt (Evangelium secundum Matthaeum 15, 14)
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam et portæ inferi non prævalebunt adversum eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 16, 25)
quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam quæ erravit (Evangelium secundum Matthaeum 18, 12)
et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt (Evangelium secundum Matthaeum 18, 13)
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni faciam ut habeam vitam æternam (Evangelium secundum Matthaeum 19, 16)
simile est enim regnum cælorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam (Evangelium secundum Matthaeum 20, 1)