Fondare 1781 Risultati per: Eam
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam mœchari et qui dimissam duxerit adulterat (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
adtendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quæ ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 13)
quam angusta porta et arta via quæ ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam (Evangelium secundum Matthaeum 7, 14)
et tetigit manum ejus et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 15)
hæc illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
at Jesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
intrantes autem in domum salutate eam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 12)
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit hæc sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam (Evangelium secundum Matthaeum 12, 11)
viri ninevitæ surgent in judicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia pænitentiam egerunt in prædicatione Jonæ et ecce plus quam Jona hic (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)