Fondare 635 Risultati per: Domum
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai revertere in tabernacula tua Israël tu autem pasce domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber II Paralipomenon 10, 16)
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum (Liber II Paralipomenon 11, 1)
hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam (Liber II Paralipomenon 11, 4)
cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum (Liber II Paralipomenon 12, 11)
ea quæ voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem (Liber II Paralipomenon 15, 18)
at ille ait vidi universum Israël dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace (Liber II Paralipomenon 18, 16)
reversus est autem Josaphat rex Juda domum suam pacifice in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 19, 1)
ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et tubis in domum Domini (Liber II Paralipomenon 20, 28)
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam et filiis ejus omni tempore (Liber II Paralipomenon 21, 7)
sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Joram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab (Liber II Paralipomenon 22, 7)
cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ qui ministrabant ei et interfecit illos (Liber II Paralipomenon 22, 8)