Fondare 1901 Risultati per: Domini
dixitque Josue ad filios Israël accedite huc et audite verba Domini Dei vestri (Liber Iosue 3, 9)
ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem (Liber Iosue 3, 11)
et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis aquæ quæ inferiores sunt decurrent atque deficient quæ autem desuper veniunt in una mole consistent (Liber Iosue 3, 13)
populus autem incedebat contra Jordanem et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat (Liber Iosue 3, 17)
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)
respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)
cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum (Liber Iosue 4, 11)
cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)
ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore (Liber Iosue 4, 25)
per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante juraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem (Liber Iosue 5, 6)
qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio (Liber Iosue 5, 14)
vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)
