Mosaico decorativo

Fondare 1901 Risultati per: Domini

  • et venient super te omnes maledictiones istæ et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata ejus et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 28, 45)

  • et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 28, 62)

  • ut transeas in fœdere Domini Dei tui et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum (Liber Deuteronomii 29, 12)

  • et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 29, 25)

  • idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quæ in hoc volumine scripta sunt (Liber Deuteronomii 29, 27)

  • tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie (Liber Deuteronomii 30, 8)

  • si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua (Liber Deuteronomii 30, 10)

  • scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • convenientibus cunctis ex Israël ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus leges verba legis hujus coram omni Israël audientibus eis (Liber Deuteronomii 31, 11)

  • præcepit Levitis qui portabant arcam fœderis Domini dicens (Liber Deuteronomii 31, 25)

  • tollite librum istum et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri ut sit ibi contra te in testimonio (Liber Deuteronomii 31, 26)

  • novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina