Fondare 8600 Risultati per: Dom
et erit in die illo ait Dominus vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Baali (Prophetia Osee 2, 16)
et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus (Prophetia Osee 2, 20)
et erit in illa die exaudiam dicit Dominus exaudiam cælos et illi exaudient terram (Prophetia Osee 2, 21)
et dicam non populo meo populus meus tu et ipse dicet Dominus meus es tu (Prophetia Osee 2, 24)
et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum (Prophetia Osee 3, 1)
et post hæc revertentur filii Israël et quærent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum ejus in novissimo dierum (Prophetia Osee 3, 5)
audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)
et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo (Prophetia Osee 4, 10)
si fornicaris tu Israël non delinquat saltim Juda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque juraveritis vivit Dominus (Prophetia Osee 4, 15)
quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine (Prophetia Osee 4, 16)
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)
non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt (Prophetia Osee 5, 4)