Fondare 8600 Risultati per: Dom
quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuæ (Liber Isaiae 63, 17)
facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos (Liber Isaiae 63, 19)
et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos (Liber Isaiae 64, 8)
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)
domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)
numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer (Liber Isaiae 64, 12)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)
hæc dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum (Liber Isaiae 65, 8)
et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunæ mensam et libatis super eam (Liber Isaiae 65, 11)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus ecce servi mei comedent et vos esurietis ecce servi mei bibent et vos sitietis (Liber Isaiae 65, 13)
et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis et interficiet te Dominus Deus et servos suos vocabit nomine alio (Liber Isaiae 65, 15)
et ædificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructum earum (Liber Isaiae 65, 21)