Fondare 8600 Risultati per: Dom
et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 60, 16)
non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunæ inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam (Liber Isaiae 60, 19)
non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui (Liber Isaiae 60, 20)
minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud (Liber Isaiae 60, 22)
spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem (Liber Isaiae 61, 1)
ut prædicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes (Liber Isaiae 61, 2)
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)
vos autem sacerdotes Domini vocabimini ministri Dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis (Liber Isaiae 61, 6)
quia ego Dominus diligens judicium odio habens rapinam in holocausto et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis (Liber Isaiae 61, 8)
et scietur in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum omnes qui viderint eos cognoscent eos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus (Liber Isaiae 61, 9)
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Liber Isaiae 61, 10)
sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus (Liber Isaiae 61, 11)