Fondare 8600 Risultati per: Dom
reliqua vero sermonum Ahab et universa quæ fecit et domus eburneæ quam ædificavit cunctarumque urbium quas extruxit nonne scripta sunt hæc in libro verborum dierum regum Israël (Liber I Regum 22, 39)
et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea fecitque quod rectum est in conspectu Domini (Liber I Regum 22, 43)
nec erat tunc rex constitutus in Edom (Liber I Regum 22, 48)
et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber I Regum 22, 53)
servivit quoque Baal et adoravit eum et inritavit Dominum Deum Israël juxta omnia quæ fecerat pater ejus (Liber I Regum 22, 54)
angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ et dices ad eos numquid non est Deus in Israël ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron (Liber II Regum 1, 3)
quam ob rem hæc dicit Dominus de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris et abiit Helias (Liber II Regum 1, 4)
at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei hæc dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israël mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 6)
locutus est autem angelus Domini ad Heliam dicens descende cum eo ne timeas surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
et locutus est ei hæc dicit Dominus quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israël a quo possis interrogare sermonem ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 16)
mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Helias et regnavit Joram frater ejus pro eo anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ non enim habebat filium (Liber II Regum 1, 17)
factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in cælum ibant Helias et Heliseus de Galgalis (Liber II Regum 2, 1)