Fondare 8600 Risultati per: Dom
et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israël (Liber I Regum 21, 22)
sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezraël (Liber I Regum 21, 23)
igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua (Liber I Regum 21, 25)
et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël (Liber I Regum 21, 26)
factus est autem sermo Domini ad Heliam Thesbiten dicens (Liber I Regum 21, 28)
nonne vidisti humiliatum Ahab coram me quia igitur humiliatus est mei causa non inducam malum in diebus ejus sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus (Liber I Regum 21, 29)
dixitque Josaphat ad regem Israël sicut ego sum ita et tu populus meus et populus tuus unum sunt et equites mei et equites tui dixitque Josaphat ad regem Israël quære oro te hodie sermonem Domini (Liber I Regum 22, 5)
congregavit ergo rex Israël prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere qui responderunt ascende et dabit Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 6)
dixit autem Josaphat non est hic propheta Domini quispiam ut interrogemus per eum (Liber I Regum 22, 7)
et ait rex Israël ad Josaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Josaphat ait ne loquaris ita rex (Liber I Regum 22, 8)
fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaan cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec deleas eam (Liber I Regum 22, 11)
omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes ascende in Ramoth Galaad et vade prospere et tradet Dominus in manu regis (Liber I Regum 22, 12)