Fondare 8600 Risultati per: Dom
sed dabis viaticum de gregibus et de area et torculari tuo quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi (Liber Deuteronomii 15, 14)
memento quod et ipse servieris in terra Ægypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc præcipiam tibi (Liber Deuteronomii 15, 15)
sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat (Liber Deuteronomii 15, 16)
adsumes subulam et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ et serviet tibi usque in æternum ancillæ quoque similiter facies (Liber Deuteronomii 15, 17)
non avertes ab eis oculos tuos quando dimiseris eos liberos quoniam juxta mercedem mercennarii per sex annos servivit tibi ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quæ agis (Liber Deuteronomii 15, 18)
de primogenitis quæ nascuntur in armentis et ovibus tuis quicquid sexus est masculini sanctificabis Domino Deo tuo non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium (Liber Deuteronomii 15, 19)
in conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus tu et domus tua (Liber Deuteronomii 15, 20)
sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel cæcum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 15, 21)
observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte (Liber Deuteronomii 16, 1)
immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi (Liber Deuteronomii 16, 2)
non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 16, 5)
sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen ejus ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Ægypto (Liber Deuteronomii 16, 6)