Fondare 8600 Risultati per: Dom
quod præcipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas (Liber Deuteronomii 12, 32)
non audies verba prophetæ illius aut somniatoris quia temptat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis eum an non in toto corde et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 13, 3)
Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis (Liber Deuteronomii 13, 4)
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 13, 10)
si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos (Liber Deuteronomii 13, 12)
quicquid etiam supellectilis fuerit congregabis in medium platearum ejus et cum ipsa civitate succendes ita ut universa consumas Domino Deo tuo et sit tumulus sempiternus non ædificabitur amplius (Liber Deuteronomii 13, 16)
et non adherebit de illo anathemate quicquam in manu tua ut avertatur Dominus ab ira furoris sui et misereatur tui multiplicetque te sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 13, 17)
quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus quæ ego præcipio tibi hodie ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 13, 18)
filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo (Liber Deuteronomii 14, 1)
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram (Liber Deuteronomii 14, 2)
quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Deuteronomii 14, 21)