Fondare 1359 Risultati per: Dixit
et corrumpam vineam ejus et ficum ejus de quibus dixit mercedes hæ meæ sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltu et comedet illam bestia agri (Prophetia Osee 2, 12)
et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum (Prophetia Osee 3, 1)
et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi (Prophetia Osee 12, 8)
et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibus (Prophetia Ioel 2, 19)
et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaverit (Prophetia Ioel 2, 32)
et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli (Prophetia Amos 1, 2)
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen ejus (Prophetia Amos 5, 27)
misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus (Prophetia Amos 7, 3)
misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit Dominus Deus (Prophetia Amos 7, 6)
et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël non adiciam ultra superinducere eum (Prophetia Amos 7, 8)
et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Juda et comede ibi panem et ibi prophetabis (Prophetia Amos 7, 12)
et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et non sum filius prophetæ sed armentarius ego sum vellicans sycomoros (Prophetia Amos 7, 14)