Fondare 1892 Risultati per: Deus
at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam (Liber Iudicum 16, 28)
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti levitici generis sacerdotem (Liber Iudicum 17, 13)
quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)
quæ respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus (Liber Ruth 1, 16)
quæ te morientem terra susceperit in ea moriar ibique locum accipiam sepulturæ hæc mihi faciat Deus et hæc addat si non sola mors me et te separaverit (Liber Ruth 1, 17)
tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum (Liber I Samuelis 1, 17)
non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)
nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quoniam Deus scientiarum Dominus est et ipsi præparantur cogitationes (Liber I Samuelis 2, 3)
si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus si autem in Domino peccaverit vir quis orabit pro eo et non audierunt vocem patris sui quia voluit Dominus occidere eos (Liber I Samuelis 2, 25)
propterea ait Dominus Deus Israël loquens locutus sum ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum nunc autem dicit Dominus absit hoc a me sed quicumque glorificaverit me glorificabo eum qui autem contemnunt me erunt ignobiles (Liber I Samuelis 2, 30)
et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me hæc faciat tibi Deus et hæc addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi (Liber I Samuelis 3, 17)
timueruntque Philisthim dicentes venit Deus in castra et ingemuerunt (Liber I Samuelis 4, 7)