Mosaico decorativo

Fondare 3943 Risultati per: Deus Israel

  • non permanebit cadaver ejus in ligno sed in eadem die sepelietur quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno et nequaquam contaminabis terram tuam quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 21, 23)

  • condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellæ quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitæ suæ (Liber Deuteronomii 22, 19)

  • eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 21)

  • si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israël (Liber Deuteronomii 22, 22)

  • et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam eo quod diligeret te (Liber Deuteronomii 23, 5)

  • quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat fœditatis nec derelinquat te (Liber Deuteronomii 23, 14)

  • non erit meretrix de filiabus Israël neque scortator de filiis Israël (Liber Deuteronomii 23, 17)

  • sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam (Liber Deuteronomii 23, 20)

  • cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 23, 21)

  • non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)

  • si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)

  • mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto (Liber Deuteronomii 24, 9)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina