Fondare 3943 Risultati per: Deus Israel
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus (Liber Deuteronomii 17, 15)
nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël (Liber Deuteronomii 17, 20)
non habebunt sacerdotes et Levitæ et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israël quia sacrificia Domini et oblationes ejus comedent (Liber Deuteronomii 18, 1)
ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini ipse et filii ejus in sempiternum (Liber Deuteronomii 18, 5)
si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat et voluerit venire desiderans locum quem elegerit Dominus (Liber Deuteronomii 18, 6)
quando ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi cave ne imitari velis abominationes illarum gentium (Liber Deuteronomii 18, 9)
prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies (Liber Deuteronomii 18, 15)
cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus (Liber Deuteronomii 19, 1)
tres civitates separabis tibi in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)
cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus (Liber Deuteronomii 19, 10)
nec misereberis ejus et auferes innoxium sanguinem de Israël ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 19, 13)