Fondare 1892 Risultati per: Deus Anaque
aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus (Actus Apostolorum 10, 34)
Jesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo (Actus Apostolorum 10, 38)
hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri (Actus Apostolorum 10, 40)
respondit autem vox secundo de cælo quæ Deus mundavit tu ne commune dixeris (Actus Apostolorum 11, 9)
si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum (Actus Apostolorum 11, 17)
his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus pænitentiam ad vitam dedit (Actus Apostolorum 11, 18)
Deus plebis Israël elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea (Actus Apostolorum 13, 17)
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta (Actus Apostolorum 13, 21)
hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum (Actus Apostolorum 13, 23)
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his (Actus Apostolorum 13, 30)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te (Actus Apostolorum 13, 33)
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 37)