Fondare 1130 Risultati per: Cri
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobis (Liber Leviticus 9, 4)
addens in sacrificio libamenta quæ pariter offeruntur et adolens ea super altare absque cærimoniis holocausti matutini (Liber Leviticus 9, 17)
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis (Liber Leviticus 11, 20)
quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes execrabile erit vobis (Liber Leviticus 11, 23)
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similæ in sacrificium quæ conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium (Liber Leviticus 14, 10)
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum (Liber Leviticus 14, 19)
quod si pauper est et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium et olei sextarium (Liber Leviticus 14, 21)
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui (Liber Leviticus 14, 32)
non eris criminator et susurro in populis non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus (Liber Leviticus 19, 16)
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo (Liber Leviticus 23, 8)
usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)