Fondare 3276 Risultati per: Cor
altera autem die introivit Cæsaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis (Actus Apostolorum 10, 24)
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit (Actus Apostolorum 10, 25)
et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait (Actus Apostolorum 10, 30)
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei (Actus Apostolorum 10, 31)
mitte ergo in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare (Actus Apostolorum 10, 32)
recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Johannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 11, 16)
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino (Actus Apostolorum 11, 23)
et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (Actus Apostolorum 13, 22)
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia (Actus Apostolorum 13, 34)
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Actus Apostolorum 13, 35)
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 36)
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 37)